et factus est sermo Domini ad me dicens
fili hominis pone faciem tuam ad montes Israhel et
prophetabis ad eos
et dices montes Israhel audite verbum Domini Dei haec dicit
Dominus Deus montibus et collibus rupibus et vallibus ecce ego
inducam super vos gladium et disperdam excelsa vestra
et demoliar aras vestras et confringentur simulacra vestra
et deiciam interfectos vestros ante idola vestra
et dabo cadavera filiorum Israhel ante faciem simulacrorum
vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras
in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt et
excelsa demolientur et dissipabuntur et interibunt arae vestrae
et confringentur et cessabunt idola vestra et conterentur
delubra vestra et delebuntur opera vestra
et cadet interfectus in medio vestri et scietis quoniam ego
Dominus
et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus
cum dispersero vos in terris
et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas
captivi ducti sunt quia contrivi cor eorum fornicans et
recedens a me et oculos eorum fornicantes post idola sua et
displicebunt sibimet super malis quae fecerunt in universis
abominationibus suis
et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum ut
facerem eis malum hoc
haec dicit Dominus Deus percute manu tua et adlide pedem
tuum et dic eheu ad omnes abominationes malorum domus Israhel
qui gladio fame peste ruituri sunt
qui longe est peste morietur qui autem prope gladio corruet
et qui relictus fuerit et obsessus fame morietur et conpleam
indignationem meam in eis
et scietis quia ego Dominus cum fuerint interfecti vestri
in medio idolorum vestrorum in circuitu ararum vestrarum in
omni colle excelso in cunctis summitatibus montium et subtus
omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam
locum ubi accenderunt tura redolentia universis idolis suis
et extendam manum meam super eos et faciam terram desolatam
et destitutam a deserto Deblatha in omnibus habitationibus
eorum et scient quia ego Dominus